- APOLLINARES Ludi
- APOLLINARES Ludiinstituti primitus, suasu Cornelii rufi Decemviri, in honorem Apollinis, prius incertô tempore, post a Licinio Varo Praetore lege latâ 4. Non. Quint. celebrati, boveauratô, capris duabus auratis. Liv. l. 25. c. 12. Macrob. Saturn. l. 1. c. 17. Servius in l. 6. Aen.Hosludos populus laureatus sepectbat, stipe datâ pro cuiusque copia. Festus. Matronae supplicavêre, vulgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque dies omni ceremoniarum genere fuit. Origoeorum: Ex vaticinio Martii vatis etSibyllinô carmine, Romani admoniti hos ludos Apollini dedicârunt; qui cum primâ vice celebrarentur et Romani subitâ hostis invasione perculsi, armis arreptis eum repulislent, postque victoriam in Theatrum reduces, solliciti essent, ne intermissâ religione advenirent iique essent instaurandi, inventus est C. Pomponius libertinus, mimus magnô natu, qui ad tibiae cantum saltabat: quô visô, prae laetitia non interruptae religionis, acclamatum, Salva res est, saltat senex; quod in proverbium postea abiit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 17. Hospinianum de orig. Festorum etc. Praefuit ludis his Praetor is, qui ius populo dabat: Hic in Circo Maximo, cum eos facturus esset, edicere solitus est, ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset, conferret, Idem Rosin. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.